NIVIALA

NIVIALA
NIVIALA
Recentioribus Nivigella et Nivella, oppid. Brabantiae est, ubi Itta, amissô virô suô Pippinô Maiore domûs per Austriam, cum se Deo devovisset, de domo sua templum una cum Monasterio nobilissimo fecit, donavitque magnifice, filiâ Gertrude Virgine Monasterio praepositâ: in quo ipsa annô aetat. 60. decessit, in B. Petri Apostoli Basilica sepulta. Eodem translatus est postea ex villa sua Landino Pippinus, atque iuxta filiae suae feretrum collocatus, uti docet Hadr. Vales. Rervum franc. l. 18. Landinum autem Landa quibusdam dictum, vulgo Landen, villa Pippini fuit in Hasbaniae Bracbantique confinio, prope oppidum Monasteriumque S. Trudonis, ubi Praetoriô exstructô, plerumque habitavit obiitque, unde et Landinensis appellatus est: Sed locus hic continuis Brabantos inter ac Leodicenses bellis sepe dirutus ac incensus, vix hodie oppiduli nomen meretur. meminit Nivialae, Willibrordi Comitis et Egmundae Patroni S. Adalberti Diaconi Vitam describens, verbis his: Tunc pari devotionis studiô
Nivialense properant ad coenobium, ubi mirâ signorum gratiâ sacra effulget Virgo Getrudis, apud Hadr. Vales. Notit. Gall. Vide quoque in voce Nivigella. NIVICOLLINI Britones appellati sunt Walli Anglici, quod colles seu montes altissimos, nivibus oppletos, inhabitent, a Ioh. Sarisberiensi Policrat. l. 2. c. 27. Cum adversus nivicollinos Britones Regiae esset expeditio producenda etc. Eorum meminit etiam l. 6. c. 6. ubi et Wallorum regionem Nivium Colem vocat, et c. 16. ubi Wallenses cos nominat: quibus verbis expressit Wallica ista, Craig Ericy, i. e. niviferos montes, qui potissimum in ea sunt Walliae regione, quam Caernarvonshire Angli dicunt. Vide Camdenum in Britann. p. 539. 3. Edit.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно сделать НИР?

Look at other dictionaries:

  • Sonian Forest — The Sonian Forest [Also know as the forest of Soignies, the wood of Soignies, and if derived from Walloon the forest of Soignes and the wood of Soignes] (Dutch: Zoniënwoud , French: Forêt de Soignes ) is a convert|4421|ha|acre|sing=on forest that …   Wikipedia

  • Silva Carbonaria — The Silva Carbonaria during the 5th century, in green Compare …   Wikipedia

  • Nevele — Nevele …   Deutsch Wikipedia

  • CARBONARIUS Saltus — vel Carbanaria Silva apud Trithemium, Gregor. Turonensem, et Sigebertum, a veteribus Hercynis Silva dicitur. Gall. La forest Noire. Baudrando pars fuit Arduennae silvae, in Hannonia, inter fluv. Sabim, Scaldim et Haynam, atque inter Binchium et… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”